monumenta.ch > Cassiodorus > 22 > 10 > 47
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLVI <<<     >>> in Psalmum XLVIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLVII

1 Psalmus cantici filiis Core secunda sabbati.
2 Expositionem psalmi cantici in praefatione posuimus. Item de filiis Core frequenter dictum est. Nunc videamus quid significet secunda sabbati. Sabbatum synagogam, id est collectionem debemus accipere Iudaeorum, quae sabbatum observare videbatur. Secunda vero eius Ecclesia catholica est; ideoque verba psalmi huius sacerdotibus tribuuntur ad Christianos populos edocendos, quos et filios crucis haberi posse non dubium est, et secundos esse tempore post synagogam manifesta ratione cognoscimus.
3 Divisio psalmi.
4 Cum docendus esset populus devotus de fide et gradibus Ecclesiae custodiendis, merito verba huius psalmi piis sacerdotibus dantur, qui in prima positione laudes Domino dicunt, quod Ecclesiam suam dilataverit, et quod universis regibus terrarum potentiam suae maiestatis ostenderit. Secunda positione gratias agunt de adventu Domini Salvatoris, commonentes antistites futuros, ut gradus in Ecclesia distribuant, per quos Dominus Deus et Salvator possit agnosci, qui famulos suos aeterna protectione custodit.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Magnus Dominus et laudabilis nimis: in civitate Dei nostri, in monte sancto eius. Considerandum est quemadmodum haec verba per gradus certos admirandae dispositionis ascendant. Quod schema dicitur emphasis. Primo posuit, Magnus Dominus; additum est, laudabilis. Sed ne hoc quoque putares mediocriter esse faciendum, ponitur, nimis; quod non habet terminum neque finem, sed assiduitate sui semper augetur. Magnus ergo, quia potenter omnia fecit. Laudabilis, quia pulchra et mira fecit. Nec tamen sufficit Dominum Patrem nimis dixisse laudandum, nisi et ubi praedicaretur edicerent; scilicet in civitate Dei nostri, id est in Ecclesia catholica. Est enim et civitas non Dei nostri, ut Babylonia illa diaboli, ubi non Deus colitur, sed magis exsecrabili dementia blasphematur. Quapropter necessarie consecutum est ubi Dominus laudaretur; ne eum inter haereticas superstitiones, aut in synagoga veteri putaret aliquis esse praedicandum. Sed ne vel illud dubitares, ubi esset praedicta Ecclesia constituta, intulit, in monte sancto eius. Mons autem sanctus Christus est Dominus, fundamentum et culmen Ecclesiae suae. Iste mons sanctus est, de quo Daniel propheta dicit: Crevit lapis et factus est mons, ita ut impleret universam faciem terrae [Dan. II, 35]. Consideremus quod hic magnum quidem Dominum Patrem dicat: sed magnus quoque Filius non tacetur; sicut de ipso ad Titum scribens dicit Apostolus: Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi. Magnus etiam legitur Spiritus sanctus, sicut scriptum est in Regnorum libro. Ait Dominus ad Eliam: Ecce Dominus transiet, et spiritus magnus et fortis [III Reg. XIX, 11]. Erubescat Arianorum insana persuasio. Quis est, rogo, minor, cum Pater, et Filius, et Spiritus sanctus magnus legatur?
7 (Vers. 2.) Dilatans exsultationes universae terrae mons Sion, latera aquilonis civitas Regis magni. Ne praedictum montem localem suscipere debuisses, dicit eum omni terrae gaudia condonare. Quis est enim iste, nisi Dominus Christus, qui per universalem mundi Ecclesiam valuit profutura gaudia dilatare? Terram hic in bono accipe; significat enim iustos, qui copiosa et aeterna praemia consequuntur. Mons vero Sion (sicut saepe dictum est) designat Ecclesiam, quae interpretatione ipsius nominis, sanctae speculationis virtute completa est. Latera autem aquilonis significant populos infideles, in quibus diaboli regnabat iniquitas; ipse enim dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo [Isa. XIV, 13]. Sed quia peccatores, qui a diabolo tenebantur obnoxii, Deo miserante, conversi sunt; modo mons Sion, et latera aquilonis, id est natio Iudaeorum et populi gentium, facta est civitas Regis magni, hoc est Ecclesia catholica, quam de universo mundo constat esse collectam. Ipsa est secunda sabbati quam titulus dixit. Dicuntur quidem et terrarum principes, reges: Magnus autem Rex veraciter dici non potest, nisi solus Deus. Quod autem dixit, Mons Sion, et addidit, latera aquilonis civitas Regis magni, figura est exergasia: id est quoties aliquid breviter proponitur, et subtiliter ac latius explicatur.
8 (Vers. 3.) Deus in gradibus eius dignoscetur, dum suscipiet eam. Futurum tempus magnae illius iudicationis ostenditur, quando Dominus Ecclesiam suam suscipiens, in gradibus, id est in membris suis sanctissimis atque probatissimis ipse cognoscetur. Tunc enim Deus dignoscetur, id est, potentia ipsius virtusque declarabitur, quando Ecclesia illi beatos viros offerre, ipso largiente, monstrabitur: dum secundum gradus meritorum sancta plebs ad dexteram collocatur, sicut dicit Apostolus: Stella ab stella differt in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum [I Cor. XV, 42]. Tunc enim in aeternam beatitudinem suscipitur, quando illi perpetua gaudia conceduntur. Ibi Deus dignoscitur, id est, potentia ipsius virtusque declaratur, cum Ecclesiae suae talia praemia sub distinctionibus donat, quae nunquam finienda depereant. Hic enim creditur, quod ibi manifesta visione praestatur.
9 (Vers. 4.) Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, et convenerunt in unum. Haec sunt latera aquilonis, quae superius dixit; quia licet contra Deum conspirata mente venerint, multi tamen eorum credidisse noscuntur. Reges terrae, hoc loco significantur principes Iudaeorum, quos Herodes in unum congregans, ab eis perquisivit ubi Christus Dominus nasceretur. Sed illi convenienter ac consentienter dixerunt secundum Scripturas sanctas, in Bethleem eum esse modis omnibus nasciturum [Matth. II, 5]. Congregati sunt ergo, ut dicerent quid legerunt. Convenerunt in unum, quia omnes unam protulere sententiam.
10 (Vers. 5.) Ipsi videntes tunc admirati sunt, conturbati sunt, et commoti sunt. Ipsi, Iudaei scilicet qui Herodi dixerunt in Bethleem Dominum nasciturum. Viderant enim quae prophetata [ed., in propheta] legerant; et necesse erat ut admiratio de tanta gloria nasceretur. Sed ista admiratio non levis, non otiosa fuit. Conturbati sunt, quia se noverant peccatores. Commoti, quia de tanta maiestate cognoscere meruerunt. Illos enim commotos dicimus, quos et credidisse testamur.
11 (Vers. 6.) Tremor apprehendit eos ibi: dolores sicut parturientis. Pulcherrime consequens rerum ordo servatus est. Primo eos dicunt vidisse, postea admiratos, deinde conturbatos, et ad postremum tremore concussos. Ipse enim vehemens pavor est, qui perducit homines ad tremorem; quia necesse est animum graviter fluctuare, cuius corpus a tremore contigerit apprehendi. Nec solum istud in tam magna causa suffecit; sed statim secuta poenitentia est, ubi dolores cruciant tanquam matres parturientes. Gravis enim dolor est, qui mulieribus pro poena peccati constat indictus. Sed quia parturientes audivimus, fructum inde putemus confessione humili nasciturum.
12 (Vers. 7.) In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Actus ipse dominicae nativitatis exponitur. Nam ut quidam dicere voluerunt, spiritus vehemens [Matth. II, 8] erat, quando Herodes de suo regno sollicitus, magos miserat ut Regem natum viderent, sibique cognitum nuntiarent. Sed illis non ad se redeuntibus necesse habuit vehementi spiritu commoveri, et conterere naves Tharso Ciliciae, quae praedictos magos occulte in suam provinciam transposuisse credebantur. Quod fieri solet a regibus calumniantibus; ut quando sua desideria implere nequeunt, per damna humilium tormentaque discurrant. Inspice quantum creverit ista narratio, quo principio inchoata, ad quam pervenerit summitatem.
13 (Vers. 8.) Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Decursis omnibus quae facta sunt in nativitate Domini Salvatoris, sequitur digna conclusio, ita fuisse visum sicut fuerat ante prophetatum. Ita vero quod dictum est, rerum fidem diligenter expressit; quia totum sic constabat factum, quemadmodum fuerat et promissum. Additum est, in civitate Domini virtutum, ubi et verum auditur, et promissum omne conspicitur. Repetitur in civitate Dei nostri, ut catholicam solam intelligeres, ne sibi hoc nomen et haereticorum conventicula vindicarent.
14 (Vers. 9.) Deus fundavit eam in aeternum. Ne istam civitatem Dei temporalem debuisses accipere, in aeternum Ecclesiam dicit esse firmatam, quae sola veraciter civitas Domini nuncupatur. Gaudeant Christiani, et tota mentis exsultatione laetentur, quando audiunt a Domino esse fundatam, in qua se firmiter consistere posse non dubitant. Nam, licet saeculi istius procella quatiantur, iure non metuitur quod transitorium comprobatur, sicut Apostolus dicit: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis [Rom. VIII, 18].
15 (Vers. 10.) Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Venerunt pii sacerdotes ad secundam partem, ubi magna laetitia cordis exsultant. Suscepimus non debet generaliter accipi, quia non omnes crediderunt; sed ad catholicos tantum pertinet, qui eius praecepta secuti sunt. Misericordiam dicunt Dominum Christum, qui exorbitanti mundo misertus est; et ad hoc tantum se voluit videri, ut omnis credens potuisset absolvi. Aptum nomen, certa promissio; ut ille misericordia vocaretur, qui et Salvator vere dicitur et Redemptor. In medio templi tui, synagogam volunt intelligi, ad quam venerat liberandam; sed, eo populo non credente, vocatae gentes misericordiae munera perceperunt. In medio templi dictum est, ut non credentium improbitas gravius arguatur, qui contempserunt sequi, quem in medio eorum constat esse conspectum.
16 (Vers. 11.) Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae: iustitia plena est dextera tua. Nomen Dei in toto orbe terrarum sine dubio creditur adorandum. Possunt enim aliqui nescire quemadmodum sit colendus, nullus tamen est qui isti nomini non se putet esse subiectum. Hoc ergo dicunt: Sicut in toto orbe terrarum reverentia tui nominis dilatatur: ita et in Ecclesia, quae per totum mundum distenditur, devotio tibi laudis offertur. Sequitur, iustitia plena est dextera tua Locum significat ubi isti sunt collocandi; ad dexteram quippe ipsius veniunt, quicunque aeterna praemia consequuntur. Plena est ergo dextera eius iustitia, quia in illam partem recipiuntur, qui ipsius munere iusti esse meruerint.
17 (Vers. 12.) Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae, propter iudicia tua, Domine. Per montem Sion Ecclesia catholica significatur, quae interpretatione ipsius nominis in speculatione populi noscitur constituta. Haec optatur laetari, quia ex munere ipsius aeterna gaudia possidebit. Filiae Iudae, omnes sanctas feminas declarat. Per Iudam enim iustarum feminarum genus ostenditur, propter Dominum Christum, qui ex ipsi tribu carnis propagatione descendit. Et has petunt exsultare; ut in utroque sexu Ecclesiam Domini gavisuram esse monstrarent. Addunt, propter iudicia tua, Domine; ipsa est enim magna causa laetitiae, ut propter iudicia Domini exsultent, ubi se ad beatitudinem aeternam cognoscunt esse venturas.
18 (Vers. 13.) Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius. Postquam utrumque sexum pii sacerdotes commonuerunt, veniunt ad ecclesiasticos ordines, qui domum Dei affectuosa devotione circumdant. Circumdate, ad honores pertinet exhibendos: complectimini, ad charitatem quae nomen Domini sinibus cordis amplectitur. Additum est, narrate in turribus eius; ut a religioso sermone cessare non debeant, qui sanctis ordinibus obsecundant. Et quoniam Ecclesia civitas Dei est, turres ibidem competenter aptatae sunt; id est altitudines et munitiones contra hostes haereticos. Sed quia incredulis narrare suadebant, qui foris ab Ecclesia morabantur, non de domibus, non de porticibus, sed de altis turribus dicunt esse praedicandum, unde populus audire possit extraneus.
19 (Vers. 14.) Ponite corda vestra in virtute eius, et distribuite gradus eius: ut enarretis in progenie altera. Ne animae fidelium audiendo laetitiam et exsultationem aliqua remissione lentescerent, in Ecclesiae virtute corda, dicunt esse reponenda; id est in charitate, qua virtute nihil potest esse praestantius; sicut Apostolus docet: Manent autem fides, spes, charitas, tria haec; maior autem horum charitas [I Cor. XIII, 13] Distribuit autem gradus Ecclesiae, qui officia eius distincta ordinatione disponit. Sunt enim in illa lectores, sunt subdiaconi, sunt diaconi, sunt presbyteri, sunt episcopi; et quamvis una sit Ecclesia, officia tamen continet honorum varietate distincta. Haec ergo pii sacerdotes commonent debere distribui, ut per eos in generatione altera magnalia Domini debeant praedicari. Alteram enim progeniem significat populum Christianum, qui ab Hebraeo, quem primum Dominus elegit, secundus esse dignoscitur.
20 (Vers. 15.) Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula. Hoc est quod per ordines ecclesiasticos, sicut hodie fit, narrare voluerunt populo fideli. Sententia quidem brevis, sed quae universa concludit: Hic est Deus Deus noster, Christum significat: ostendens eum digito tanquam praesentem. Quae figura dicitur idea, Latine species: quando aliquid futurum velut oculis offerentes, motum animi concitamus. Hic enim, pronomen articulare est, quod tunc ponitur, quando tensa manu aliquis indicatur. Ipse enim hic monstratus est, qui et carnalibus oculis voluit apparere: de quo similiter Baruch propheta dicit; Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius absque illo (Baruch III, 36). Sequitur, in aeternum, et in saeculum saeculi. Contra illos hoc dicendum est qui sibi temporales homines deos esse inaniter somniabant, Martem, Mercurium, Saturnum, caeteraque portenta potius dicenda quam numina. Ergo Deum immortalem, sempiternum, sine fine potentissimum Christum Dominum asserunt praedicandum, qui in se credentes iugiter protegit ac defendit. Infertur, et ipse reget nos in saecula. Reget utique nos, quia ipse Rex noster proprie ac veraciter dicitur Christus. In saecula, significat sine fine, quoniam quos ille regendos susceperit (si tamen ab ipso non devient) sub gloriosa perpetuitate custodit.
21 Conclusio psalmi.
22 Paterna nobis et sacerdotalia dicta sonuerunt, ut ab omni parte pulsati, ad rectam semitam mereamur adduci. Quanta tibi, Rex bone, cura est hominum, quibus tam multiplicem medicinam dignaris ingerere iussionum? Non vis semel dicere, quod humanitatem non pateris ignorare. Undique admones, undique doces, et fidem nostram per introductas personas clamare facis, ut locus ignorantiae funditus videatur abscidi. Merito sanctus tuus Iob dicit: Quid faciam tibi, o custos hominum (Iob VII, 20)? Tu admones quod quaerere debeamus; tu praestas quod nos mereri posse nescimus.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLVI <<<     >>> in Psalmum XLVIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 22 > 10 > 47